monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1 > csg899.39 > csg48.393 > csg75.840 > bnf8040.99 > sectio 65 > bkeCod.16.86v > uwbM.p.misc.f.3.96 > sectio 9 > salCod.Sal.X,16.317 > sectio 99 > Lucas, 23 > bavPal.lat.311.317 > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 104
Tertia autem imago significat timorem Domini, qui post hanc charitatem quam Deus hominibus manifestavit, cum Filium suum pro ipsis mortem subire voluit in mentibus fidelium surrexit, ita ut coelestia praecepta plenius intelligerent et perfectius quam prius adimplerent. Quam nunc vides in eodem schemate ut in priori visione eam vidisti; quoniam incommutabilis Deus, simili et non dissimili honore et reverentia habendus est in omni creatura et factura eius, ut et tibi superius declaratum est. Est quoque maioris et longioris staturae quam caeterae virtutes, dissimilisque humanae formae; quia ipsa prae caeteris angustiam et tremorem infert hominibus, ita ut magnitudinem summae maiestatis et altitudinem divinitatis ipsius perspicacibus oculis semper considerando pavescant; quoniam Deus omnibus hominibus multa veneratione metuendus est, quia ab ipso et non ab alio creati sunt.